The Spirit’s peace and joy in believers imply persuasion of divine favor
Spirit-wrought peace and joy cannot sit with doubt that one is accepted by God.
Believers who taste that joy may rightly conclude they stand in grace.
Latin
IX. Praeterea spiritus Christi in fidelium animis generat coelestem quandam pacem, & gaudium innarrabile. Nam ut docet Apostolus, Gal. 5. Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax. Et Rom. 14. Regnum Dei est justitia & pax & gaudium in Spiritu Sancto. Quod gaudium & quam pacem experiri non potest, qui dubitat an sit Deo acceptus, & in ejus filiorum numero. Unde colligitur fideles qui tali gaudio & pace fruuntur, certo sibi persuadere posse se esse in Dei gratia. Neque enim quicquam delectare & exhilarare potest animum, nisi ex intimo & vivido sensu divini erga se amoris & favoris, & certa fiducia beatitudinis & gloriae aeternae.