Those in grace not only may but ought to be certain; doubt marks weak faith
Those in grace ought to be certain of it, not merely able to be.
Wavering about grace signals weak faith, a fault to be amended.
Latin
XIII. Inde quoque manifestum est fideles qui sunt in Dei gratia, de eo non tantum posse, verum etiam debere certos esse. Et si de eo certi non sint, ac super ea re fluctuent & dubitent, istud in iis arguere defectum & infirmitatem fidei. Nam quum fides vera & viva hujusmodi certitudinem gignat, & ad eam naturali quodam modo tendat, inde consequens est talem certitudinem iis inesse debere, & vitio ipsis ac culpae vertendum si ea destituti illa reperiantur.