Prophets themselves were tossed with doubts about God’s favor, as the Psalms show
The Psalms record prophets tossed by doubts about God’s abiding mercy.
Psalms 77 and 88 voice fear that God has cast off and shut up his compassions.
Latin
XIX. Patet id exemplis Prophetarum ipsorum quae leguntur in sacra Scriptura. Qualem enim animi aestum experiebatur in se sanctus Propheta, & quibus jactabatur dubitationibus, circa Dei gratiam, favorem atque auxilium, dum sic queritur Psal. 77. Num in aeternum projiciet Deus? & non apponet ut complacitior sit adhuc? Aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem? Aut obliviscetur misereri Deus? Aut continebit in ira sua misericordias suas? Et Psal. 88. Domine Deus salutis meae, in die clamavi, & nocte coram te. ... Quare Domine repellis orationem meam: avertis faciem tuam a me? ... Transierunt irae tuae: & terrores tui conturbaverunt me. Circundederunt me sicut aqua: tota die circundederunt me simul.