Theological Theses · §1180 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Such prophetic doubt is infirmity to fight, not virtue to imitate; make calling sure by good works

Prophetic doubt is weakness to resist, not humility to cultivate.

Fight it by Word, prayer, and holiness, making calling sure by good works.

Latin

XX. Verum in sanctis illis viris id fuit magnum humanae infirmitatis argumentum, non autem opus virtutis imitandum. Itaque si qua talis fidelium animis occurrat dubitatio, minime fovenda est, sub humilitatis praetextu; sed omnibus modis impugnanda & expellenda, per assiduam verbi Dei meditationem, per seria & ferventia vota, & per sanctitatis studium. Juxta quod monet Petrus Apostolus, dum vult nos satagere ut per bona opera nostram vocationem & electionem certam faciamus. 2 Pet. 1.

Report a mistake in this passage