Two fiduciae: refuge-adherence (essence of living faith) versus sense-assurance (fruit, not always felt)
Learned Reformed distinguish refuge-trust (faith’s essence and instrument) from sense-assurance (a fruit not always felt).
Salvation does not necessarily hang on the felt persuasion of already-obtained pardon.
Latin
XXIV. Plurimi quidem Theologi docent fiduciam in Deum per Christum esse ipsum formalem & specificum actum fidei vivae & justificantis. Verum observant Viri docti duplicem esse fiduciam. Unam quam vocant perfugii, atque adhaerentiae, qua fidelis Deo adhaeret, & in Christo salutem & justitiam quaerit, quae fiducia in Scriptura voce בטח & חסה exprimi solet. Alteram quam dicunt fiduciam sensus; qua quis de justitia & salute jam impetrata confidit, & ad Deum accedit absque timore atque formidine. Quae fiducia Hebraica voce מבטח significatur, & in Novo Testamento παρρησία & πεποίθησις dicitur. Prior illa pertinet ad essentiam fidei vivae & justificantis, & justificationis nostrae instrumentum est; seu conditio sine qua nemo justificatur. Altera vero est fidei fructus, sive effectus, quem perpetuo non exercent; quique non semper apparet & sentitur in fidelibus & justificatis, & unde non pendet necessario salus & justificatio. Petrus Molinaeus, Petri Molinaei filius, Tract. Gallico de Fide Justificante.