Theological Theses · §1185 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Two doubts answer the two trusts: deadly doubt of the promise versus non-mortal doubt of one’s own faith

Doubt of the promise’s truth kills faith; doubt of one’s own interest, born of sensed weakness, can coexist with true though languid faith.

James 1’s warning targets the first doubt, not the second.

Latin

XXV. Atque ut res magis illustretur, ab iisdem Viris Doctis recte observatum est, duplici isti fiduciae, duplicem opponi dubitationem, & haesitationem. Unam qua quis dubitat circa Dei promissiones, an scilicet, verae sint, necne; & an debeat quaerere in Deo perfugium, & salutem in Christo. Alteram vero qua quis de veritate divinae promissionis minime dubitans, & certus ad Deum confugere, ac salutem in Christo quaerere, de propria tamen salute & peccatorum suorum remissione dubitat, ex propriae suae infirmitatis sensu; & quia concussus tentationibus, non videtur fidem satis firmam in se agnoscere, ut nec fructus satis poenitentia dignos. Prior illa dubitatio perniciosa & mortifera est, & cum fidei natura & veritate simpliciter pugnat. Posterior non item. Etenim quamvis fides perfecta illam expellat, ex quodam fidei defectu, & quasi morbo nascatur; cum fide tamen vera, licet infirma atque languida, consistere potest. Et dum fidei morbum quendam arguit, simul tamen est fidei adhuc vivae, necdum mortuae, argumentum. Quod dicit Jacobus, Epist. cap. 1. Eum qui dubitat a Domino expectare debere, de priori dubitatione intelligendum est, non de posteriori.

Report a mistake in this passage