Theological Theses · §1189 · Louis Le Blanc de Beaulieu

The persuasion treated here is reflex, secondary, for faith’s perfection—not justification’s instrument

Assurance is a reflex secondary act for faith’s perfection, not its essence.

It follows justification already made and cannot be justification’s instrumental condition.

Latin

XXIX. Itaque illa de qua agimus persuasio, fidei quidem actus est, sed reflexus, non directus; non primarius, sed secundarius. Nec ad fidei essentiam, sed ad perfectionem ejus solum pertinet. Prior ille est quo justificamur, cuique promittitur salus, & peccatorum remissio. Alter vero non item. Hic enim posterior, ut jam diximus, praesupponit fidem, tanquam in nobis ante existentem, & justificationem, ut jam factam sequitur: ac proinde in eo ipso fidei natura & essentia consistere nequit, sed quidam ejus est fructus & complementum. Nec potest esse justificationis conditio, sive causa instrumentalis; sed solum quidam ejus sensus & apprehensio.

Report a mistake in this passage