Theological Theses · §1188 · Louis Le Blanc de Beaulieu

In saving faith distinguish the direct act (embracing Christ) from the reflex act (recognizing one’s faith)

Assurance is not justifying faith’s formal act, yet may be called a reflex secondary act of that faith.

The direct act embraces Christ; the reflex act reads one’s own faith and its fruits.

Latin

XXVIII. Imo quamvis, ut jam probatum est, certa illa persuasio, quam fidelis habere potest de remissione peccatorum suorum, & sua cum Deo per Christum reconciliatione, non sit formalis actus fidei justificantis, aliqua tamen ratione pro fidei illius actu haberi potest. Quod ut intelligatur, in fide salutari atque justificante duplex actus distinguendus est. Unus directus, atque primarius. Alter reflexus & secundarius. Directus est ille quo fidelis Christum, ut Redemptorem & Servatorem nostrum, agnoscit atque amplectitur, & in eo salutem & justitiam quaerit. Reflexus vero ille est quo fidelis in propriam fidem reflectitur, eamque recognoscit; illiusque effecta, timorem, videlicet, & dilectionem Dei, & charitatem erga proximum, in corde suo sentit & experitur. Unde colligit se Christo vere insertum esse, ejusque gratiae & beneficiorum revera participem.

Report a mistake in this passage