Roman doctors preface object- vs subject-certainty; the question concerns the latter
Roman doctors begin with Bellarmine’s distinction between certainty of the object and of the believing subject.
Object-certainty is the thing’s immutability; subject-certainty is firm assent without doubt—and that latter sense is the one at issue here.
Latin
I. Ut suam hac de re sententiam exponunt Doctores Ecclesiae Romanae, multas certitudinis distinctiones praemittunt; ut videre est apud Bellarminum de Justificatione, lib. 3. cap. 2. Primo enim ipsis una est certitudo objecti, id est, rei cognitae, vel creditae; altera vero subjecti, id est, hominis cognoscentis, vel credentis. Prior certitudo est immutabilitas rei, quae revera aliter se habere non potest, quam creditur, vel cognoscitur. Qua ratione dicimus certum esse Deum esse bonum, peccatum esse malum. Posterior certitudo est firmitas quaedam assensus nostri ad rem quae credenda, vel cognoscenda proponitur. De qua certitudine loquimur, quum dicimus hac de re certus sum, hoc mihi compertum est; id est, ita firmiter adhaereo huic sententiae, ut prorsus de illius veritate non dubitem. Ad praesentem autem quaestionem pertinet certitudo non prioris, sed posterioris generis.