Assent may be firm yet groundless; true certainty needs a legitimate foundation in the thing
Firm assent without a real foundation is persuasion, not true certainty.
This controversy concerns only certainty that is both firm and legitimately grounded in the thing.
Latin
II. Porro ista assensus firmitas quandoque nullum habet in re ipsa fundamentum; sed oritur solum ab assentientis errore, affectu, vel pertinacia, & tum non est veri nominis certitudo. Qui enim certo credunt quae falsa sunt, non tam certi, quam persuasi dici debent. Alias vero firmus ejusmodi assensus clara perceptione, aut solida ratione, vel legitimo aliquo testimonio nititur. Et tum demum vera est, & proprie dicta certitudo: quae locum non habet, nisi ubi persuasio, non modo firma, sed vera atque legitima est. In praesenti vero quaestione ratio non habetur certitudinis illius prioris, & improprie dictae; sed posterioris solum certitudinis, quae non tantum notat firmitatem assensus in credente, vel cognoscente; sed etiam legitimum ejus, ex parte rei, fundamentum.