Obscure certainty: divine faith, then moral human faith that excludes rash doubt
Obscure certainty begins with divine faith, to which no falsehood can attach.
Next is moral or human-faith certainty—like believing famous cities exist—strong enough that contrary doubt is rash, though not absolutely infallible.
Latin
IV. Certitudo Obscura est earum rerum quas sola fide, vel opinione tenemus. Cujus certitudinis primum gradum habent quae propter divinam authoritatem certo creduntur. Et haec est certitudo fidei divinae, estque simpliciter & absolute certitudo, quoniam nulla ratione potest ei subesse falsum. Secundum gradum obscurae certitudinis habent ea quae creduntur ob authoritatem humanam, sed ita confirmatam & celebrem, ut omnem prorsus formidinem excludat. Qualia sunt Ciceronem & Virgilium fuisse insignes viros, Augustum magnae parti Orbis terrarum feliciter imperasse, multas esse civitates praeclaras in provinciis a nobis longe dissitis, Constantinopolim in Thracia, Goam in India, Mexico in America. Atque haec dicitur certitudo fidei humanae, sive certitudo moralis. Quae tametsi non tanta sit, ut ei nullo modo falsum subesse possit (si quidem omnis homo mendax), tamen tanta est, ut temerarius merito judicetur, qui contra sentiat, aut disputet.