Theological Theses · §1193 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Evident certainty: first principles, scientific conclusions, and sense experience

Schools divide true certainty into evident and obscure, each with three grades.

Evident certainty runs from self-evident principles through scientific conclusions to sense experience.

Latin

III. Rursus certitudo vera & legitima dividitur in Scholis in evidentem & obscuram. Et in utraque tres quasi gradus distingui solent. Certitudo Evidens est earum rerum quae aliquo modo videntur, id est, clare percipiuntur. Cujus certitudinis primum gradum obtinent prima principia quae per se nota sunt, id est, quae solis vocabulis explicatis, sine alia ratiocinatione, ab omnibus vera esse cognoscuntur. Ut non posse idem simul esse & non esse: Totum esse majus sua parte, & quae similia sunt. Secundum gradum certitudinis Evidentis obtinent conclusiones ex primis principiis evidenter deductae, atque haec dicitur certitudo scientiae. Tertium gradum obtinent ea quae sensibus corporis percipiuntur, quae dicitur certitudo experientiae.

Report a mistake in this passage