Theological Theses · §1196 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Catholic vs private faith-certainty: public revelation versus private disclosure

Romans split faith-certainty into Catholic (public Church revelation) and private (personal revelation).

Only the former binds all as the common object of faith.

Latin

VI. Praeterea Doctores Ecclesiae Romanae hic distinguunt certitudinem fidei in certitudinem fidei Catholicae, qua creduntur ea quae per Ecclesiae doctrinam & testimonium omnibus constare debent a Deo esse revelata; & in certitudinem fidei privatae, qua creduntur ea quae privatae alicui personae, non vero toti Ecclesiae a Deo revelata sunt; aut saltem quod ad commune fidei objectum non pertinent.

Report a mistake in this passage