Even conjectural certainty excludes doubt proper, which suspends judgment
For Romans even the lowest certainty still excludes doubt proper.
Doubt suspends assent; certainty, even conjectural, determinately takes one side.
Latin
VII. Caeterum ex Scholae Romanae sententia, certitudo quaelibet etiam conjecturalis, quae infimum obtinet gradum, excludit dubitationem, & illi opponitur. Nec enim ullo modo certus de aliqua re dici potest qui de ea dubitat. Nam qui proprie loquendo dubitat neutri parti contradictionis assentiri audet, & inter utramque judicium suspendit. Qui vero certus est, quamvis conjecturaliter tantum, alteri parti tamen assentitur, & determinate judicat rem ita se habere.