Romans agree the just can have some certainty without special revelation; they differ on its kind
All Roman doctors grant the truly just some real certainty of grace without special revelation.
They disagree on its grade; Bellarmine counts three Catholic opinions.
Latin
XIV. His ita expositis, inter omnes Doctores Ecclesiae Romanae convenit, eos qui vere fideles & justi sunt, posse de propria gratia aliquo modo certos esse, & ad aliquam veram & legitimam de remissione peccatorum suorum, & sua coram Deo justificatione, certitudinem pervenire, etiam citra ullam specialem revelationem. Sed quae & qualis sit illa certitudo, & ad quod genus pertineat, inter eos non constat, & quaedam est in eorum Scholis sententiarum hac de re diversitas. Ut videre est apud Bellarminum, lib. 3. de Justif. cap. 11. §. Tres enim; ubi dicit inter Catholicos tres numerari de hac quaestione sententias.