Stapleton: heretics’ faith-certainty vs Catholics’ hope-certainty; moral certainty suffices for peace
Stapleton distinguishes Protestant ‘faith-certainty’ of pardon from Catholic hope-certainty.
Hope is infallible on God’s promise, weaker about one’s disposition, yet still a firm moral certainty—not endless anxious fluctuation.
Latin
XIII. Similia docet Thomas Stapletonus, lib. 9. de Justif. cap. 11. Hoc, inquit, in loco fidei certitudo quam ponunt haeretici, a spei certitudine, quam ponunt Catholici, diligenter distinguenda est; ut ita intelligatur, an negando certitudinem fidei, sinamus fideles in perpetuis dubitationibus; sicuti ergo spes a fide, sic & certitudo spei a certitudine fidei distinguitur. Fides soli verbo Dei nititur tanquam suo proprio objecto, ideoque certitudo fidei ex verbo Dei nascitur, sine ulla consideratione ullius qualitatis ex parte credentis. Verum enim est quod fides dicit, qualiscunque ille sit, vel qualicunque affectu sit qui credit. Itaque haec certitudo est prorsus & omni modo infallibilis. Spes autem nititur non solum verbo Dei, sed etiam studio humano & diligentia per Christi gratiam praestita: ideoque ejus certitudo ex utroque nascitur. Itaque certitudo ejus, ex parte verbi & promissionis Dei, non minor est quam certitudo fidei; ex parte autem conditionis sperantis hominis, dubia & infirma est. Et postquam aliquot argumentis ostendit spem fidelium non niti sola promissione Dei, sed etiam propria fidelis cujusque dispositione, subjungit, Pendet ergo certitudo spei non solum a promissionibus divinis, (ex qua parte est firmissima non secus quam certitudo fidei) sed etiam a conditione & dispositione nostra qui speramus: & ex hac parte licet spei certitudo certitudine fidei minor sit, (quia de nostra dispositione legitima ex fide certi esse non possumus sine speciali revelatione,) tamen non est dubitatio aliqua fluctuans modo in hanc partem, modo in illam, secundum quam modo se acceptum Deo, modo non acceptum aliquis cogitet, alternantibus ex aequo sententiis, semperque anxius & suspensus, id est, neutri parti firmiter assentiens; ut haeretici nos docere mentiuntur: sed est certitudo ex parte subjecti certa & firma, qualis est certitudo omnis moralis, quae magnis argumentis gravique authoritate nititur, quaeque ad animi quietem & tranquillitatem plane sufficit.