Theological Theses · §1206 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Catharinus hard to square with Trent sess. 6 cap. 9; commonly rejected after the Council

Trent session 6 chapter 9 denies faith-certainty that one has obtained grace.

After Trent Catharinus’s view is commonly rejected, though he still claimed the Council did not condemn him.

Latin

XVI. Verum haec Ambrosii Catharini sententia difficulter videtur conciliari posse cum Tridentinae Synodi decreto, quod habetur Sess. 6. cap. 9. sub finem. Ubi asseritur quod Nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum. Ideoque post Concilium Tridentinum, sententia haec, tanquam erronea, communiter in Schola Romana rejecta est: licet Catharinus ille, qui Concilii istius pars fuit, eam non tantum semper retinuerit, sed publice quoque defenderit, tanquam minime damnatam in Concilio Tridentino, cujus verba pretendit, ex mente eorum qui decretum condiderunt, dogma illud suum non ferire.

Report a mistake in this passage