Theological Theses · §1207 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Second opinion: perfect just may reach moral certainty excluding fear, like historical human faith

The second Roman view denies divine-faith certainty of grace but allows moral certainty without fear.

It likens that security to our firm historical belief about Caesar, Virgil, or distant cities never seen.

Latin

XVII. Secunda sententia quae circa hanc quaestionem locum habet in Schola Romana, non docet quidem teste Bellarmino, justos habere posse de propria gratia certitudinem fidei divinae; tamen affirmat posse, imo etiam solere praesertim homines perfectos, pro hujus vitae statu, ad eam securitatem venire, ut nullam habeant de sua justificatione formidinem: plane ad eum modum quo credimus sine ulla haesitatione, & formidine deceptionis, Caesarem imperasse in Italia, Alexandrum in Graecia; Ciceronem Oratorem, Livium Historicum, Virgilium Poetam fuisse; Constantinopolim esse Urbem in Thracia, & Antiochiam in Syria, quamvis neutram viderimus. Quae certitudo illa est quae proprie moralis dicitur, & distinguitur a conjecturali.

Report a mistake in this passage