Vega’s signs: deathbed desire for Christ, martyrs’ joy, Bernard on sudden conversion
Vega points to peaceful deaths, longing to be with Christ, and martyrs’ joy as signs of moral certainty of grace.
Bernard’s sudden conversion under heavenly light likewise yields fearless assurance short of strict faith-certainty.
Latin
XIX. Quae sint vero illa argumenta postea explicat ipsius Vegae verbis quae citat ex ejus lib. 9. super Concilium Trid. cap. 48. Illa, inquit Vega, pax & securitas quae plerosque migrare de hac vita, illud ardens desiderium quo charitas, quum fuerit perfecta, clamat, Cupio dissolvi & esse cum Christo; & laetitia, qua exultant, dum intelligentes sibi propinquum esse diem mortis, dicunt cum Davide, Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Alacritas etiam & admiranda constantia Martyrum, & despicientia tormentorum, quid aliud sunt nisi testimonia apertissima hujusmodi certitudinis, quam de sua justitia & gratia apud Deum habent? Non sic exultarent advenientem mortem, non sic illam desiderarent, non sic laetarentur in tormentis, neque tanta quiete & placiditate animi de hac vita discederent, qui haesitarent, & dubii seu ancipites essent de suo statu, vel quovismodo formidarent. Deinde postquam multa in hanc sententiam citavit ex Bernardo, ac praesertim haec verba ex Epistola ejus 107. Si superna eum miseratio respexerit, immiseritque spiritum compunctionis, ut ingemiscat, resipiscat, mutet vitam, domet carnem, amet proximum, clamet ad Deum, proponatque de caetero vivere Deo: ex hac superni luminis gratuita visitatione, & subita mutatione dexterae Excelsi, agnoscit se merito quidem, non jam irae, sed gratiae filium, quippe qui aeternum erga se divinae bonitatis experitur affectum. Tandem concludit, quod sicuti ii, qui ista in se sentiunt atque experiuutur, certi sunt secundum Bernardi sententiam, sine metu & formidine, de gratiae praesentia, ita certo noverunt se certos esse, neque in aliquo falli ita arbitrando. Nec tamen hic ulla contingit temeritas. Denique subjungit fidem quae est virtus infusa, mediate ad illam certitudinem inclinare, quia certitudo ista a sententiis Scripturae pendet, quamvis sit certitudine fidei multo inferior.