Moral certainty excluding fear rejected by most Romans as clashing with Trent’s ‘may fear’
Most Roman theologians now reject fear-excluding moral certainty of grace.
Trent’s ‘anyone may fear regarding his grace’ is taken to bar certainty that banishes all fear.
Latin
XX. Verum haec sententia quae statuit homines justos, saltem perfectiores, habere posse de propria gratia atque justitia certitudinem, non quidem fidei, sed moralem, quae omnem non modo dubitationem, sed formidinem etiam excludat, hodie a maxima parte Theologorum Scholae Romanae rejicitur; idque quoniam ipsis non videtur satis congruere cum Tridentini Synodi decreto. Haec enim sunt verba istius Synodi, Sess. 6. cap. 9. Nam sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito, deque Sacramentorum virtute & efficacia dubitare debet; sic quilibet dum seipsum, suamque propriam infirmitatem, & indispositionem respicit, de sua gratia formidare & timere potest: cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum. Ubi cum Concilium decernat quemlibet justum de sua gratia formidare & timere posse, planum est, ex ejus mente, fideles in hac vita non posse pervenire ad eam de propria gratia certitudinem, quae omnem formidinem & timorem ex iis, hac in parte, expellat.