Theological Theses · §1213 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Stapleton: a certainty of pardon short of the certainty of faith

Stapleton compares assurance of pardon to certainty of crowning, inheritance, safe travel, or one’s baptism—moral/hope certainty, not faith-certainty.

Catholics claim a middle path: firm hope on the promises plus dispositional signs, without Protestant absolute security or endless fluctuation.

Latin

XXIII. Similia docet Thomas Stapletonus, lib. 9. de Justif. cap. 11. Quemadmodum, inquit, qui legitime certat, certo credit se coronandum; & qui filius est primogenitus, patris haeredem se futurum; & qui itineri se commitit, se ad finem salvum perventurum; denique ut omnis Christianus certo credit se infantem baptizatum fuisse & esse, qui filius matris suae quae dicitur filium se esse? & tamen nihil horum certitudine fidei habetur, sed solum certitudine, partim spei & fiduciae bonae, partim morali; sic de remissione peccatorum & gratia Dei certo credere potest se eam esse consecutum, qui quae Deus praecipit ad ea consequenda sese praestitisse sibi conscius est: nec tamen, vel certitudine fidei idem credere potest, aut debet: vel quia talem certitudinem non habet, propterea, incertus, anceps, aut dubius est, aut per modum fluctuantis se habet. Talis enim ut describit Jacobus, similis est fluctui maris, qui a vento movetur & circumfertur. Nec ergo Protestantium extremam sententiam, (quae est certitudo fidei excludens omnem formidinem & timorem propriae indispositionis, cum securitate illa qualis huic peregrinationi non competit); nec animi perpetuo suspensi fluctuationem incertam & inconstantem, quae huc illucque momento impellitur, docent Catholici circa remissionem peccatorum aut praesentem justitiam; sed mediam sententiam docent: quae est certitudo spei ex parte promissionum divinarum firmissima, & certitudo, vel conjecturalis, vel etiam moralis, ex parte propriae dispositionis, cujus quisque sibi conscius est, qui legitime dispositus est: quae sane utraque & omnem dubitationem in sensu Protestantium, id est, qua neutri parti assentitur excludit, & firmam conscientiis pacem & consolationem affert contra omnes luctas tentationum, vel diffidentiae, vel pusillanimitatis, vel denique desperabundae dubitationis.

Report a mistake in this passage