Bellarmine prefers the middle way: no perpetual doubt, yet not faith-certainty of pardon
Bellarmine rejects both Catharinus’s faith-certainty and fearless moral security.
His middle way clears anxious doubt while still denying divine-faith certainty; penitential signs yield persuasion, not Catholic faith-certainty.
Latin
XXII. Huic sententiae accedit Bellarminus, lib. 3. de Justif. cap. 11. Responsione ad postremam rationem. Ubi postquam asseruit nullum esse Catholicum scriptorem, qui doceat oportere homines perpetuo dubitare, & haesitare de sua cum Deo reconciliatione, tres refert Catholicorum suorum sententias. Primam Catharini, qui justis tribuit certitudinem fidei divinae de sua justificatione: secundam, eorum qui putant posse justos ad eam securitatem venire, ut nullam habeant de sua justificatione formidinem: & tertiam, quam ipse probat, ut veriorem & communiorem, quae non tollit quidem omnem formidinem, tamen tollit omnem anxietatem & haesitationem, & ipsam etiam dubitationem, si dubius dicatur qui non audet alteri parti assentiri. Neque enim, inquit, bona est argumentatio, Catholici non habent certitudinem fidei de sua justificatione, igitur semper dubitant, haerent, anxii sunt; sicut neque contra quis recte concluderet: Catholici non sunt anxii, neque haesitant de sua justificatione, igitur certi sunt certitudine fidei sibi remissa esse peccata. Datur enim aliquid medium inter haec extrema, videlicet, certitudo quaedam moralis ex parte intellectus, & spes, ac fiducia, ex parte voluntatis. Quibus consona sunt quae scribit ejusdem libri cap. 3. §. Deinde. Neque enim, inquit, Catholici negant, certam fiduciam in Deo collocandam esse, & certo confidendum post actam legitime poenitentiam, & Sacramentum Baptismi, vel Absolutionis rite perceptum, remissa esse peccata. Sed adversarii, ut fidem cum fiducia, ita certitudinem fidei cum certitudine fiduciae confundunt. Cap. vero decimo, §. Vides igitur, concedit ex poenitentiae fructibus, ut ex signis quibusdam, gigni persuasionem & securitatem gratiae, non tamen certitudinem fidei Catholicae, vel Divinae.