Theological Theses · §1216 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Romans teach the just not only may but ought to be firmly persuaded of remission

Roman doctors say the justified ought to be firmly persuaded of pardon, not left in double-mindedness.

Assurance should grow with holiness; inability to trust adoption marks infirmity, not the perfect’s norm.

Latin

XXVI. Porro Doctores Ecclesiae Romanae docent fideles & justos non tantum posse, sed etiam debere de remissione peccatorum suorum, & sua coram Deo justificatione non dubios atque ancipites, sed certo persuasos esse; hancque certitudinem in iis crescere atque augescere, secundum quod in justitia & sanctitate proficiunt: Ideoque ad illorum officium pertinere, ut majorem ac firmiorem indies ea de re certitudinem acquirant: quod fit, dum toto studio in pietate & bonis operibus sese exercent, & in eo animadvertunt clariora & manifestiora divinae adoptionis, & Spiritus Sancti, in se inhabitantis signa. Proinde, si justi nonnulli sibi suadere & confidere non audeant se Deo gratos & acceptos esse, & ab eo in numerum filiorum adoptatos, istud in iis defectum & infirmitatem aliquam arguere. Perfectiores enim, ut jam dixi, solere aliter affectos & dispositos esse, & certam de sua cum Deo reconciliatione fiduciam habere, non vero super eo fluctuare atque ambigere.

Report a mistake in this passage