Theological Theses · §1217 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Vasquez: Trent allows fearing, not doubting; the just must absolutely believe they are in grace for the sacraments

Roman authorities insist the prudent just must not live in suspended doubt about grace.

Vasquez reads Trent as allowing fear, not doubt, and requires absolute belief one is in grace to use the sacraments.

Latin

XXVII. Haec manifeste colliguntur ex iis quae jam ex Vega, Stapletono, & ipso Bellarmino retulimus, ubi docent fideles & justos non oportere suspensos, dubios & anxios esse circa hoc an sint in Dei gratia, & ab iis alienam esse ejusmodi fluctuationem & haesitationem; adeoque qui sunt inter illos perfectiores, eo ipso habere pleniorem & firmiorem de propria gratia & justitia persuasionem. Sed praeterea diserte & expresse fatentur Theologi Scholae Romanae, justos de sua justificatione non posse dubitare, si prudenter se gerant; imo debere illos absolute credere se esse in gratia, si velint ea operari ad quae requiritur gratia, ut videre est apud Vasquezium, disp. pluries allegata, cap. 8. Observa, inquit, non dixisse Concilium quemlibet de sua gratia dubitare posse, sed de sua gratia timere posse, quod idem est atque formidare; omnis autem formido sine dubitatione oppositae partis esse potest. Dubitatio enim est haesitatio intellectus inter utramque partem contradictionis, ita ut in neutra parte ei appareat convenientia extremorum inter se, in cujus cognitione assensus consistit. Quamvis autem justus non sit dubius de sua justitia, quinimo sine dubio debeat absolute credere se esse in gratia, si velit aliqua operari ad quae requiritur gratia, ut administrationem & receptionem Sacramentorum; tamen etiam cum hoc absoluto assensu potest habere formidinem de sua justitia, &c. Cum igitur dicimus quemlibet justum de sua justificatione posse prudenter formidare, non intelligimus posse dubitare, si prudenter se gerat, & de neutra parte contradictionis judicare.

Report a mistake in this passage