Roman ‘doubt’ targets application and disposition, not God’s promised benevolence in general
Romans do not distrust God’s general promised mercy; their caution concerns personal disposition and application.
They want firm assent from examined signs of faith and repentance, admitting residual fear—much as many Protestants distinguish direct and reflex certainty.
Latin
XXIX. Itaque Doctores Ecclesiae Romanae non habent dubitationem, sive diffidentiam, de gratia Dei, & ejus erga nos benevolentia, prout in genere consideratur, & verbo Dei proponitur: sed de nostra erga Deum dispositione, & de applicatione ad nos particulariter ejus promissorum. Nec volunt fideles perpetuo fluctuare & haesitare, an sint in Dei gratia; sed volunt eos firmiter assentiri, se esse in gratia, modo seriose seipsos examinent, & in se inveniant signa verae fidei & poenitentiae: etsi interim fateantur aliquam formidinem oppositae partis cum ea persuasione consistere posse, quia de propria dispositione non sumus aeque certi ac de Dei promissis. Quod ipsum, ut jam dictum, etiam a multis Protestantiibus conceditur, qui distinguunt inter certitudinem fidei qua articuli creduntur, & certitudinem illam reflexam qua quis de propria justificatione persuadetur.