Theological Theses · §1218 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Stapleton denies the calumny: penitents should by certain trust, not by infallible faith, judge sins remitted

Stapleton rejects the charge that Catholics strand penitents in endless doubt.

Penitents should judge sins remitted by certain trust of hope, not by infallible faith-certainty.

Latin

XXVIII. Praesertim vero expressa est hac de re Stapletoni doctrina, lib. 9. de Justif. cap. 20. ubi postquam questus est Catholicis per calumniam a Protestantibus tribui, quod doceant peccatorem in seria poenitentia & vera fide constitutum, nec posse, nec debere certa fiducia statuere peccata sibi remitti: posse quidem bene sperare, & de Dei misericordia optima quaeque sibi polliceri; sed haec tamen sine certa fiducia in medio fluctuantis dubitationis suspensa esse relinquenda, quia fidei possit subesse falsum, & spes possit fallere, sic inter alia suorum sententiam exponit: Non negamus, inquit, debere poenitentes certa fiducia statuere sibi remitti peccata; sed negamus certa fide, cui subesse falsum non potest, hoc esse a quoquam statuendum. Certam autem fiduciam, qualem spei certitudo affert, agnoscimus & docemus. Et postea, Non relinquimus peccatorem in medio fluctuantis dubitationis suspensum, postquam poenitentiae rite peractae sibi conscius est. Et cap. sequenti, loquens de Patribus & de Doctoribus Ecclesiae Romanae, Docent, inquit, vere poenitentes, & qui suam indispositionem serio corrigunt, non debere de remissione peccatorum suorum dubitare, sed certa fiducia confidere.

Report a mistake in this passage