Theological Theses · §1223 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Full persuasion of pardon is not so necessary that the weak of faith are cut off

Protestants do not make absolute assurance of pardon the gate of true faith.

Weak believers who still fear may remain truly faithful and reconciled in Christ.

Latin

XXXIII. Hic quoque quaestio non est, Num persuasio plena & absoluta de impetrata peccatorum venia, & sua cum Deo reconciliatione, in fidelibus tam necessaria sit, ut sine ea nullo modo justi, & accepti Deo esse possint, imo pro fidelibus haberi non debeant. Nam superiori disputatione manifestum fecimus Theologos Protestantes communiter agnoscere, multos esse fideles qui nondum adepti sunt plenam illam persuasionem, quique nimium oculos in infirmitatem propriam figentes, saepe non parum formidant & dubitant, an sint divinae gratiae participes, & fidem illam habeant cui promittitur salus & remissio peccatorum: qui propterea tamen non debent numero vere fidelium excludi, nec desinunt Deum habere propitium & placatum in Christo.

Report a mistake in this passage