No warrant to claim justification while persisting in unrepented sin
Neither school licenses presuming justification while clinging to unrepented sin.
Protestants tie true assurance to a good conscience and love’s fruits, not carnal security.
Latin
XXXIV. Nec etiam ulla controversia est, An aliquis legitime possit sibi persuadere se justificatum esse, & Deo gratum, qui tamen in se Dei amorem non sentiat, nec agnoscat fructus poenitentia dignos, sed perseveret in suis peccatis, absque vitae in melius mutandae proposito. Quicquid enim Protestantibus imputare soleant eorum adversarii, perpetuo illi docent & inculcant praesumptionem vanam & temerariam esse, si quis peccatis indulgens confidat se Deo placere, & per Dei misericordiam eximendum esse poenis, quas peccata ejus alioqui merentur: nec putant ullam veram fiduciam, & de gratia Dei certitudinem nasci, nisi ex conscientiae bonae testimonio, & dilectionis Dei experimento.