Theological Theses · §1247 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Roman doctors: three senses of ‘venial’—from cause, event, or nature

Roman School usage splits ‘venial’ three ways: by cause, by event, and by the sin’s own nature.

Sins of ignorance or weakness can still be mortal, yet are called venial insofar as something softens guilt and draws nearer to pardon.

Latin

I. Observant Doctores Ecclesiae Romanae peccatum veniale triplici modo dici, vel a causa, vel ab eventu, vel ex ipsa natura & ratione peccati. Peccatum veniale a causa vocant peccatum quod ex ignorantia, vel ex infirmitate committitur. Quod genus peccati non dicitur veniale, ut distinguatur contra quodcunque mortale; sed contra peccatum mortale ex malitia. Tametsi enim peccata ex ignorantia, vel ex infirmitate saepe sint mere mortalia, tamen dicuntur omnia venialia, quia est in eis aliquid imminuens culpae pravitatem, & ratione cujus is qui peccavit vicinior est indulgentiae. De quo genere peccati loquitur Apostolus, quum ait, Qui blasphemus, & contumeliosus, & persecutor fui; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. 1 Tim. 1.

Report a mistake in this passage