Popular Roman preaching of ignorance clashes with the Schools’ moral certainty—FINIS Certitudine
School usage itself refuses to call fixed moral judgment ‘ignorance.’
Yet popular Roman preaching of not-knowing trains hearers into suspended minds—Le Blanc’s closing charge as Certitudine ends.
Latin
LVI. Profecto non fert communis hominum, imo nec ipse Scholae usus, ut dicamus aliquem ignorare, dubitare, incertum & ancipitem esse, quum non solum vere, sed etiam firmiter & determinate judicat rem ita se habere, quanquam solum moralem, vel conjecturalem, habeat certitudinem. Quum vero dicitur quispiam dubius & incertus, sive rem aliquam nescire, statim concipimus illum inter utramque partem contradictionis haerere, nec quicquam circa id de quo quaestio est, determinate apud se judicare atque statuere. Quod manifestum est ipsa plebis Romanensis experientia. Quum enim assueta sit audire Doctores suos publice disputantes, & asserentes in suis apud eam concionibus, fideles ignorare an sint in Dei gratia, & nescire an Deus ipsos vel amet, vel oderit, eosque dubios & incertos esse, num revera adepti sint peccatorum remissionem, & justitiae donum, inde colligit fideles circa ista esse debere animo suspenso atque ancipiti, neque posse de istis firmum & determinatum apud se ferre judicium absque temeritate atque arrogantia: ac proinde pios & justos circa haec ne quidem habere certitudinem quam Scholae concedunt, nempe, moralem, sive conjecturalem. Et sic Scholae Romanae hac in parte dogmata, multum discrepant a sensu, quem ipsius Doctores, plebi ipsi auscultanti, praedicationibus suis ingenerare solent.