Theological Theses · §1251 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Venial sin: wounds charity’s fervor without extinguishing grace or earning hell

Lighter sins check zeal and love’s fervor without casting out grace or making God an enemy.

They merit temporal penalty only—so death in such a fault does not, of itself, damn.

Latin

V. Verum praeter ista peccata, docent esse quaedam peccata leviora, quae nonnihil quidem retardant hominis cursum ad Deum, & amoris Dei fervorem imminuunt; sed tamen hominem non plane a Deo avertunt, nec amorem Dei in eo extinguunt. Ac proinde per ejusmodi peccata homo non fit Deo inimicus, neque privatur vita spirituali, quoniam gratiam, quae est vitae illius principium, non excutiunt. Nec etiam talia peccata mortis aeternae reatum afferunt; sed solum poenae cujusdam temporalis: ut nec per illa homo justus justitia sua spolietur, & amittat sanctitatem illam, quae necessaria est, ut quis Deum videre possit. Adeoque quamvis mors in ejusmodi peccato hominem deprehendat, non propterea tamen est in aeternum salute excludendus, & aeternis inferni tormentis adjudicandus. Unde colligitur hujusmodi peccata esse quidem animi vulnera, sed facile curabilia; non vero morbos aut plagas lethales: Et propterea peccata, non mortalia, sed tantum venialia recte appellari.

Report a mistake in this passage