Theological Theses · §1250 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Mortal sin: turns from God, kills spiritual life, risks hell if death finds it

Roman doctors treat mortal sin as incompatible with charity: it turns the soul from God and kills spiritual life.

If death finds such a sinner unraised by new grace, hell follows—and even the formerly just lose their standing.

Latin

IV. Igitur existimant esse quaedam peccata quae cum charitate & amore Dei compati nullo modo possunt, & in quae homo cadere non potest, quin a Deo prorsus avertatur, & inimicus ejus fiat, atque sic in totum privetur vita spirituali, quae consistit in nostra cum Deo conjunctione, per gratiam ejus in nobis habitantem, & incidat in novum reatum gehennae & mortis aeternae; quam vitare nullo modo potest, si in eo peccato a morte deprehendatur, & nisi ante mortem, ex eo peccato, per novam Dei gratiam resurgat, & de novo Deo se reconcilietur. Itaque si quis justus talia peccata committit, excidit omnino justitia sua; nec amplius pro justo & sancto haberi potest: neque in eo reperitur sanctificatio illa, sine qua nemo videbit Dominum. Et haec sunt quae vocant peccata lethalia; quia sunt veluti quaedam plagae lethales, quae mortem animae inferunt, vitam gratiae prorsus in ea extinguentes, & hominem gehennae, quae mors secunda in Scripturis dicitur, reum constituentes.

Report a mistake in this passage