Common School: venial stain in the damned persists forever—no repentance there
Against Scotus, the common line keeps venial punishment perpetual in the damned—no repentance can clear the stain there.
While the stain remains, even light fault keeps them worthy of endless penalty.
Latin
XXI. Sed communis Scholae Romanae sententia contrarium tenet, scilicet, poenam peccati venialis in damnatis fore perpetuam. Idque quoniam peccatum quodvis quantumlibet leve, hominem supplicio & poena dignum reddit, quamdiu in eo manet, & nisi per poenitentiam aliquam retractatum & expiatum non est. Jam autem in damnatis nulla datur poenitentia, & peccati expiatio: adeoque in iis perpetuae manent maculae ex peccatis etiam venialibus contractae. Nec enim ullum omnino peccatum per aliquem dilectionis, sive contritionis actum retractare possunt: quoniam ista locum in inferno non habent. Et sic cum peccati venialis macula & pravitas aeternum in iis perseveret, in aeternum quoque per eam supplicio & poena digni manent.