Still venial by nature: endless hell-penalty for it is only accidental
Perpetual hell-penalty for venial sin does not prove it merits hell of itself—the stuckness is accidental to dying in mortal sin.
In the living not under mortal sin, love and contrition can clear venial fault; unpaid debt would still be only temporary...
Latin
XXII. Inde tamen sequi negant peccatum veniale natura sua veniale non esse, & ex se poenam aeternam mereri. Quoniam qui non sunt in peccato mortali, si venialiter peccent, non propterea privantur gratia, charitate, & vita spirituali: ac proinde in iis peccatum istud facile tolli & deleri potest, per aliquem dilectionis & contritionis actum. Quo posito, etiamsi Deus poenae isti peccato debitae nihil condonare vellet, non ad poenam aeternam, sed ad poenam tantum temporalem obligati manerent. Quod autem in damnatis peccatum istud, nec quoad culpam tolli, nec etiam quoad poenam remitti potest; id esse tantum per accidens, & quia in illis conjunctum reperitur cum peccatis mortalibus, propter quae sunt in aeternum Dei gratia, & vita spirituali privati.