Yet sins are not equal—against the Stoic parity of vices
Intrinsic desert of death does not make all sins Stoic equals—gravity and penalty have degrees.
Luke’s knowing and ignorant servants mark unequal stripes even where none go free.
Latin
V. Caeterum quamvis contendant peccatum quodlibet ex se mortem aeternam mereri, & rejectionem a Dei amore & benevolentia, multum tamen ab eo absunt, ut cum Stoicis sentiant peccata omnia paria & aequalia esse. Si quidem fatentur inter peccatum & peccatum magnum discrimen reperiri; & unum altero longe gravius & atrocius esse: adeoque licet peccatis singulis aeterna quaedam poena respondeat, inter peccatorum poenas varios tamen esse gradus, & unum altero longe mitius puniendum esse. Prout docet Evangelium servum illum, qui cognita heri sui voluntate, illam non executus est, pluribus & durioribus plagis caedendum fore, quam illum qui eam ignorans violavit, licet & iste non sit hoc impune laturus.