Theological Theses · §1283 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Second Helvetic Confession: sins unequal; Pelagians and Jovinians condemned

Helvetic II—and its Reformed subscribers—deny equal sins and cite harsher judgment than Sodom’s.

Pelagians and Jovinianists who Stoicize vice-parity are expressly damned.

Latin

VI. Super hac re diserta est Confessio Helvetica posterior, quae in Confessionum Harmonia, sive Syntagmate habetur, & quam subscriptione sua comprobarunt, non solum Ecclesiae vicinae Tigurinorum & Bernensium, aliorumque quorum est Confessio; sed & remotiores Hungaricae, Polonicae, Scoticae, Gallicae, aliaque Reformatae. Nam in ista Confessione haec ad verbum leguntur, Fatemur non omnia peccata esse aequalia, licet ex eodem corruptionis & infidelitatis fonte fluant; sed alia aliis esse graviora, sicut Dominus dixerat, tolerabilius fore Sodoma, quam civitati quae verbum Evangelii contemneret. Damnamus ergo omnes qui his contraria docuerunt; in primis Pelagium, cum omnibus Pelagianis, una cum Jovinianistis, peccata cum Stoicis paria facientibus.

Report a mistake in this passage