Theological Theses · §1285 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Graver sins cannot stand with a good conscience or title to heaven

Grave sins—adultery, idolatry, deliberate murder—cannot share a good conscience or present fitness for heaven.

While they last, peace, assurance, and Spirit-given joy depart; sudden death in them leaves no ground for hope.

Latin

VIII. At vero sunt alia peccata graviora, quae simul stare non possunt cum bona conscientia, & justitia ac sanctitate illa sine qua nemo videbit Dominum, & ad quam omnes qui sunt vere pii & fideles, in hac vita per Christi gratiam renovantur. Unde est quod ipsum gratiae Evangelium illos quibus ordinarium est talia peccata patrare, & qui in aliquo eorum a morte deprehenduntur, absolute pronuntiat regno coelorum excludendos. Ac proinde qui incidunt in ejusmodi peccata, & aliquandiu in iis perseverant, aeternae mortis reatu constricti sunt, & praesentem, ut sic dicam, aptitudinem amittunt ad ingrediendum in regnum coelorum: nec pro tempore illo retinere possunt conscientiae pacem, salutis fiduciam, & gaudium quod est Spiritus Sancti fructus, ac syncerae pietatis & probitatis comes. Neque bene sperare licet de salute ejus quem mors derepente opprimit ejusmodi aliquod grave scelus patrantem. Quale est, verbi causa, adulterium, idololatria, & deliberatum homicidium.

Report a mistake in this passage