Theological Theses · §1286 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Scripture: no one is without sin—so some sins coexist with true holiness

James, Ecclesiastes, and 1 John prove no believer lives sinless.

Therefore some sins must coexist with true holiness, a good conscience, and the Spirit’s fruits.

Latin

IX. Quae certe ex Scripturis sacris evidenter colliguntur. Nam Scriptura sacra docet multis in locis neminem sine peccato vivere. Ut quum dicit Jacobus, In multis offendimus omnes. Et Salomon in Ecclesiaste, Non est homo justus in terra, qui faciat bonum, & non peccet. Et Joannes similiter, Si dixerimus nos peccatum non habere, nos ipsos seducimus, & veritas in nobis non est. Unde necessario sequitur, cum fideles nulli, quantumlibet pii & justitiae studentes, sine peccatis in hac vita degant, quaedam esse peccata quae cum vera justitia & sanctitate simul stent, & cum quibus servare liceat bonam conscientiam, eaque dona & fructus Spiritus, quae piorum in hac vita propria esse Scriptura declarat. Jac. 3. Eccl. 7. 1 Joan. 1.

Report a mistake in this passage