Scripture equally bars works of the flesh from the kingdom
Paul’s catalogs of fleshly works shut their doers out of the kingdom—gospel covenant as well as law.
While someone stays in those crimes, good conscience and lawful assurance of salvation cannot hold.
Latin
X. At vero haec eadem Scriptura non minus aperte & frequenter inculcat peccata illa graviora, quae vocat opera carnis, hominem regno coelorum excludere; nec qui ejusmodi peccata committit posse Deo placere, & regni ipsius haeredem fieri. Nolite errare, inquit Paulus, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Item, Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt adulterium, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, & his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Unde non minus evidenter patet illos qui consueverunt istiusmodi flagitia patrare, & quos mors opprimit alicui illorum operam dantes, esse non posse salutis aeternae participes, ac proinde omnia ejusmodi peccata omnino pugnare cum sanctitate illa, cui vita & gloria aeterna promissa est; nec cum illis posse bonam conscientiam retineri, ac legitimam salutis aeternae fiduciam: sed quamdiu aliquis in ullo peccatorum istiusmodi manet, tamdiu mortis & perditionis aeternae reum teneri, non tantum juxta legis rigorem, sed quoque juxta ipsum Evangelii foedus. 1 Cor. 6. Gal. 5.