Paraeus: fallen faith is sick—habitual only, and does not justify until repentance
Paraeus: David-like falls cost heart-cleanness, joy, and conscience; justifying faith then lies sick.
Only habitual faith remains—and God still imputes until repentance restores the act of receiving pardon.
Latin
XIX. Quibus consentit Paraeus, in Bellarminum de Amissione Gratiae, lib. 1. cap. 7. Ubi docet fidelem in grave peccatum, ut David, prolapsum, amittere munditiem cordis, laetitiam salutis, solatium gratiae, bonitatem conscientiae, &c. Et postea docet in fideli qui hoc modo lapsus est, fidem justificandi actum non exercere. Fides, inquit, tunc dicitur justificare, quum actum proprium accipiendi remissionem peccatorum exercere potest, atque exercet. Hunc vero actum non exercet, neque exercere potest fides aegra, saucia, sordibus carnis oppressa, peccatorum compedibus quasi ligata. Et infra: Justificatis vero lapsis Deus non imputat peccata, nempe resipiscentibus; ante resipiscentiam certe imputat, infligendo poenas temporales, & imputaret etiam infligendo poenas aeternas, nisi resipiscerent. Ac tandem sic concludit, Tunc igitur fides in lapsis habitualiter tantum manens, proprie justificari dici, aut eos justificare, non potest.