Theological Theses · §1300 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Reformed map: two kinds—lighter compatible with holiness; graver death-liable until repentance

Reformed doctors thus own two kinds: lighter faults compatible with holiness even at death.

Graver falls, until repentance, make one actually death-liable and unfit for heaven.

Latin

XXIII. Ex quibus omnibus evidenter constat Doctores Scholae Reformatae duo peccatorum genera, ut diximus, agnoscere. Unum leviorum quae simul stare possunt cum bona conscientia, & puritate illa cordis, sine qua nemo videbit Dominum, & quae proinde personam fidelem in qua reperiuntur aeternae damnationi actu obnoxiam non reddunt, & ineptam quae in regnum coelorum ingrediatur; etiamsi in aliquo ejusmodi peccato a morte deprehendatur: Alterum vero graviorum, in quae lapsus aliquis, & antequam ex iis per poenitentiam resurget, servare non potest bonam conscientiam, & cordis munditiem necessariam ad Deum videndum: sed per ea fit actu mortis aeternae reus, eaque obnoxius, & ineptus ut in regnum coelorum admittatur, adeo ut, si mors illum in eo statu opprimeret, in aeternum damnandus esset, & a gloria coelesti excludendus.

Report a mistake in this passage