Ursinus/Paraeus: reigning vs non-reigning sin
Ursinus (via Paraeus): reigning sin is unresisted and actually death-liable—found in all the unregenerate and in some regenerate falls.
Non-reigning sin is Spirit-resisted; saints keep faith and comfort amid remaining infirmities they hate.
Latin
XXII. Eodem vero recidit distinctio peccati in regnans & non regnans; prout illam tradit & explicat Ursinus in Catecheticis explicationibus Davidis Paraei opera recognitis. Peccatum regnans, inquit, est cui peccans non repugnat per gratiam Spiritus Sancti, ideoque fit obnoxius aeternae morti, nisi poenitentiam agat, & veniam per Christum consequatur. Seu est omne peccatum quod non deploratur, & cui non resistitur per gratiam Spiritus Sancti, & propter quod, non tantum ex ordine justitiae Dei, sed ex reipsa, aeternarum poenarum reus est qui illud habet. Talia sunt omnia peccata in non renatis: quaedam etiam in renatis, ut error in fundamento fidei, & lapsus contra conscientiam, cum quibus fiducia remissionis peccatorum, & consolatio vera non consistit, donec resipiscant. Quod enim etiam renati possint cadere in peccatum regnans, satis ostendunt tristissimi lapsus sanctissimorum hominum, ut Aaronis, Davidis, &c. Non regnans peccatum est cui peccans repugnat per gratiam Spiritus Sancti: ideoque non est obnoxius aeternae morti, quia poenitentiam agit, & veniam consequitur per Christum. Talia peccata sunt omnes defectus, inclinationes, & cupiditates pravae, & multa peccata ignorantiae, omissionis & infirmitatis, reliquiae in sanctis, quamdiu sunt in hac vita, quae tamen agnoscunt, deplorant, & oderunt, & in quibus etiam fidem & consolationem retinent. Parte prima, titulo De peccato Actuali.