Gomarus and Piscator: only the sin against the Spirit is mortal as irremissible
Some Reformed reserve ‘mortal’ for the irremissible sin against the Spirit—all else ‘venial’ as remissible.
That matches 1 John’s sin unto death and Gomarus/Piscator’s usage.
Latin
XXVII. Praeterea nonnulli Doctores Reformati venialia quandoque appellant peccata omnia quae possunt, mediante poenitentia, remissionem & veniam consequi: mortale vero illud quod remitti non potest, sed mortem aeternam necessario affert. Quo sensu mortale est solum peccatum in Spiritum Sanctum, reliqua vero omnia peccata venialia. Adeo ut haec distinctio, eadem sit cum illa Joannis, capite quinto primae epistolae, ubi distinguit peccatum ad mortem, & peccatum quod non est ad mortem: & cum ea qua Scholae vulgo distinguunt peccatum in remissibile & irremissibile. Hoc sensu peccatum distinguunt in mortale & veniale Gomarus in Syntagmate Disputationum Leydensium, disp. 13. thes. 10. & Piscator, volumine primo Thesium Theologicarum, loco 7. disp. 3. th. 64.