Theological Theses · §1305 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Ursinus: reigning sin singularly mortal; non-reigning singularly venial

Ursinus/Paraeus: call reigning sin singularly mortal—the unresisted, actually fall that leads to death against conscience.

Non-reigning remains singularly venial: Spirit-resisted infirmities where faith and comfort still dwell.

Latin

XXVIII. Sed sunt adhuc qui distinctionem peccati in mortale & veniale alio sensu sumunt. Nam Zacharias Ursinus in Explicationibus Catecheticis, & David Paraeus qui illas recognovit, dicunt peccatum regnans singulari modo mortale, peccatum vero non regnans singulari modo veniale dici posse. Et sic peccatum mortale est cui peccans non resistit per gratiam Spiritus Sancti, & propter quod fit, actu & reipsa, morti aeternae obnoxius. Cujusmodi sunt in renatis ipsis lapsus contra conscientiam, cum quibus fiducia remissionis peccatorum, & consolatio vera non consistit, donec resipiscant. Veniale vero cui peccans resistit per gratiam Spiritus Sancti, & propter quod, Deo miserante, non fit actu morti aeternae obnoxius. Cujus generis peccata sunt, Omnes inclinationes & cupiditates pravae, & multa peccata ignorantiae, omissionis & infirmitatis, reliquiae in sanctis, quamdiu sunt in hac vita, quae tamen agnoscunt, deplorant, & oderunt, & in quibus etiam fidem & consolationem retinent, ut habet locus jam ex Ursino citatus, titulo De Peccato actuali.

Report a mistake in this passage