Theological Theses · §1309 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Third sense: law-rigor ‘mortal’ remains that do not damn those in Christ walking not after the flesh

Third ‘mortal’: deserts of remaining corruption under law-rigor-rigor-rigor that mercy in Christ does not impute unto death.

Romans 8’s ‘no condemnation’ holds for those not walking after the flesh—grave fleshly falls still need renewed repentance.

Latin

XXXII. Tertio peccatum quodvis dicitur mortale quibusdam nostris Theologis, quod habentem, vel peccantem, ex rigore legis morte involveret, si persona absque misericordia Dei in Christo, judicaretur: quamvis jam insito in Christum ad mortem non imputetur, sed remissum sit etiam illi, qui adhuc eodem implicatur. In hisce peccatis ponimus reliquias originalis peccati, quae regeneratis inhaerent, defectus plenariae dilectionis, qui bonis illorum operibus miscuntur, vitiosas denique cupiditates, & motiones quibus repugnant, quasque Sancti gratiae motibus superant, & mortificant, atque in mortali hoc suo corpore dominari non permittunt. Haec omnia, si rei naturam spectes & legem Dei, mortalia sunt; & tamen non damnant eos, iis qui sunt insiti in Christum. Nec simpliciter dixit, Nulla est condemnatio iis qui sunt in Christo Jesu; sed cum additamento hoc, qui non incedunt secundum carnem. Nam quoties renati frena laxantes carni, & concupiscentiis ejus obedientes, incidunt in fornicationem, homicidium, aut consimilia peccata, implicantur reatu mortifero, nec unquam perfrui poterunt vita aeterna, nisi per renovatum actum poenitentiae & fidei ab eodem liberentur.

Report a mistake in this passage