Theological Theses · §1308 · Louis Le Blanc de Beaulieu

Second class widened: all Spirit-opposed fleshly acts until repentance

The second mortal class covers every flesh-obedient act—outer or inner—until repentance quits the hellward road.

Romans 8: flesh-living dies; Spirit-mortifying lives.

Latin

XXXI. In hac classe ponenda sunt, non modo illa quae nominatim enumerantur ab Apostolo, sed caetera omnia sive externa, sive interna quae sunt ejusdem rationis, ut aperte indicavit Apostolus in hoc loco posteriore, in quo dixit, quod qui faciunt haec & similia, excludentur e regno Dei. Similia autem habentur omnia in quibus carni concupiscenti adversus Spiritum praestatur obedientia, usque ad perpetrationem actionis impiae. Haec enim omnia mortalia usitate dicuntur, quia statuunt peccantem sub novo reatu mortis, & in via ad infernum, donec per resipiscentiam ab hujusmodi peccatis desistat: juxta dictum Apostoli Rom. 8. Si secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.

Report a mistake in this passage