Baron of Aberdeen: every sin mortal of itself; in the regenerate some mortal, some venial
Baron’s Aberdeen disputation joins Reformed consent: every sin is mortal of itself; none venial except by accident.
Yet in the regenerate he still distinguishes heavier falls that threaten wrath from daily lighter faults that leave favor and pardon-confidence intact.
Latin
XXXIV. His affinia sunt quae prolixe & accurate tradit circa distinctionem peccati in mortale & veniale Rob. Baronius ante aliquot annos in Academia Abredonensi apud Scotos Theologiae Professor, Disputatione Theologica de vero discrimine peccati mor-talis & venialis. Ibi enim cum reliquis Reformatis asserit omne peccatum ex se mor-tale esse, nec ullum peccatum esse veniale nisi per accidens: ac praeterea omnia peccata reproborum mortalia esse & dici debere; tum quod mortem aeternam natura sua mereantur, tum quod in illis actu morte aeterna puniantur. Sed pertendit tamen in fidelibus & renatis peccata quaedam mortalia, alia vero venialia summa cum ratione dici. Et mortalia quidem peccata graviora & atrociora in quae fideles ipsi aliquando labuntur. Venialia vero peccata leviora in quae quotidie incurrunt: quia Deus ob illa iram & indi-gnationem iis denunciat, imo exclusionem e coelis mortemque aeternam ipsis intermi-natur: ob haec vero condemnationis aut mortis aeternae metum iis non incutit; imo nec sensum favoris sui, aut fiduciam de remissione peccatorum ab iis aufert.