Baron’s first assertions: all sin mortal of itself; reprobate sins mortal; elect atrocious sins still deadly
Baron’s opening axioms: no venial sin by nature; reprobate sins mortal both by desert and by event.
Elect atrocious, falls that wound the conscience still actually cut favor-degree and would forever shut heaven if persevered in—against flat ‘all elect sins are venial.’
Latin
XXXV. Nam jam dicta Disputatione parte prima, Sessione secunda, haec est ejus assertio prima, Omne peccatum ex se est mortale, nullumque est veniale, nisi per ac-cidens. 2. Omnia peccata reproborum peccata sunt mortalia: ideoque non tantum ex merito, sed etiam ab eventu. 3. Etsi omnia reproborum peccata sunt mortalia, non tamen e contrario dicendum est omnia electorum peccata esse venialia. Nam, inquit, peccata eorundem atrocia, & conscientiam vastantia non solum merentur exclusionem a favore Dei, & a regno coelesti; sed etiam ab eo favoris gradu, quo antea a Deo diligebantur, eos actu excludunt, & si in iis perseverarent, eos e regno coelesti in aeternum excluderent. De quibus peccatis Scriptura affirmative docet, quod quicunque ea facit regni coelestis, & vitae aeternae particeps esse nequeat, 1 Cor. 6. & alibi; & Deum odisse & abominari qui talia faciunt, Prov. 6. & 22.