Grace softens rigor: precise duty for attainable measure; vow-and-endeavor for degrees beyond ordinary grace
Grace removes the law’s terror without erasing the duty: attainable ordinary-grace obedience is still exacted under eternal peril.
Beyond that, ‘degrees’ perfection is owed in vow and endeavor—not as a strict act-condition of life.
Latin
XL. Tertio foedus gratiae, etsi obligationem istam simpliciter & omnino non tollat, tollere tamen rigorem, seu severitatem & terribilitatem istius obligationis. Quamvis enim, inquit, universam justitiae perfectionem nobis ob oculos ponat ut affectandam, & pro viribus assequendam, non tamen stricte & praecise sub periculo & poena aeternae dam-nationis eam exigit. Nam ad certam quidem obedientiae mensuram, quae videlicet per gratiam ordinariam est possibilis, stricte & praecise, hoc est, sub aeternae damnationis periculo obligat, exigendo ut eam actu habeamus. Ad ulteriorem vero mensuram, quam viribus gratiae ordinariis assequi non possumus, obligat minus stricte, videlicet, exi-gendo ut eam habeamus saltem in voto & conatu. Verbi gratia, ad perfectionem partium, ut vocant, obligat praecise. Nam non aliter vitam aeternam promittit, quam hac conditione ut eam actu habeamus. Ad perfectionem vero eam, quae graduum dicitur, non tam stricte & praecise obligat; sed tantum exigit, ut pro viribus gratiae nobis concessa eam assequi studeamus & conemur.