Second difference: obligation—works-covenant exacts all; grace-covenant still binds toward perfection
Works-covenant: strict, precise duty to shun even the lightest fault under eternal peril.
Grace-covenant does not erase that aim—it still obliges striving, grieving shortfall, and daily plea for pardon.
Latin
XXXIX. Secundo peccata ista inter se differre dicit ratione obligationis, qua ad ea vitanda obligamur. Ad cujus rei intelligentiam, notat primo foedus operum, sive legem praecise sumptam, obligare ad omnia & singula legis praecepta perfecte, quoad omnes particulas, conditiones, & circumstantias exactae obedientiae, servanda: & proinde ad vitanda omnia, etiam levissima peccata; idque stricte & praecise, sub peri-culo & poena aeternae damnationis. Secundo, foedus gratiae non simpliciter tollere obligationem legis qua nos ad omnes gradus, conditiones, & circumstantias perfectae obedientiae praestandas, & per consequens ad omnia, etiam levissima peccata fugienda obligat. Quoniam adhuc tenemur ad perfectionem illam, quantum in nobis est, eniti atque aspirare, & serio dolere quod ab ea deficiamus, ejusque rei veniam quotidianis a Deo precibus implorare.